| Praeparatur ex eo charta diviso acu in prae- | 13.74.1 |
| tenues, sed quam latissimas philyras. principatus medio, | |
| atque inde scissurae ordine. hieratica appellabatur anti- | |
| quitus religiosis tantum voluminibus dicata, quae adulatione | |
| Augusti nomen accepit, sicut secunda Liviae a coniuge eius: | 5 |
| ita descendit hieratica in tertium nomen. proximum am- | 75.1 |
| phitheatriticae datum fuerat a confecturae loco; excepit | |
| hanc Romae Fanni sagax officina tenuatamque curiosa inter- | |
| polatione principalem fecit e plebeia et nomen ei dedit; | |
| quae non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatritica. | 5 |
| post hanc Saitica ab oppido ubi maxima fertilitas, ex vilio- | 76.1 |
| ribus ramentis, propiorque etiamnum cortici Taeneotica a | |
| vicino loco, pondere iam haec, non bonitate, venalis. nam | |
| emporitica inutilis scribendo involucris chartarum segestri- | |
| umque mercibus usum praebet, ideo a mercatoribus co- | 5 |
| gnominata. post hanc papyrum est extremumque eius scirpo | |
| simile ac ne funibus quidem nisi in umore utile. texitur | 77.1 |
| omnis madente tabula Nili aqua. turbidum liquoris glutinum | |
| praebet. in rectum primo supina tabulae schida adlinitur | |
| longitudine papyri quae potuit esse, res<e>gminibus utrimque | |
| amputatis, traversa postea crates peragit. premitur ergo | 5 |
| praelis, et siccantur sole plagulae atque inter se iunguntur, | |
| proximarum semper bonitatis deminutione ad deterrimas. | |
| numquam plures scapo quam vicenae. |