| Papyrum ergo nascitur in palustribus Aegypti aut | 13.71.1 |
| quiescentibus Nili aquis, ubi evagatae stagnant duo cubita | |
| non excedente altitudine gurgitum, bracchiali radicis obli- | |
| quae crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius | |
| cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo | 5 |
| cacumen includens, nullo semine aut usu eius alio quam | |
| floris ad deos coronandos. radicibus incolae pro ligno utun- | 72.1 |
| tur, nec ignis tantum gratia, sed <ad> alia quoque utensilia | |
| vasorum. ex ipso quidem papyro navigia texunt et e libro | |
| vela tegetesque, nec non et vestem, etiam stragula ac funes. | |
| mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum de- | 5 |
| vorantes. nascitur et in Syria circa quem odoratus ille ca- | 73.1 |
| lamus lacum, neque aliis usus est quam inde funibus rex | |
| Antigonus in navalibus rebus, nondum sparto communicato. | |
| nuper et in Euphrate nascens circa Babylonem papyrum in- | |
| tellectum est eundem usum habere chartae; et tamen adhuc | 5 |
| malunt Parthi vestibus litteras intexere. |