| Nondum palustria attingimus nec frutices amnium; | 13.68.1 |
| prius tamen quam digrediamur ab Aegypto, et papyri natura | |
| dicetur, cum chartae usu maxime humanitas vitae constet, | |
| certe memoria. et hanc Alexandri Magni victoria repertam | 69.1 |
| auctor est M. Varro, condita in Aegypto Alexandria. antea | |
| non fuisse chartarum usum: in palmarum foliis primo scrip- | |
| titatum, dein quarundam arborum libris. postea publica mo- | |
| numenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis con- | 5 |
| fici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam | |
| ante Troiana tempora invenimus apud Homerum, illo vero | |
| prodente ne terram quidem ipsam, quae nunc Aegyptus, in- | |
| tellegitur, cum in Sebennytico et Saite eius nomo omnis | |
| charta nascatur, postea adaggeratam Nilo, si quidem a Pharo | 70.1 |
| insula, quae nunc Alexandriae ponte iungitur, noctis diei- | |
| que velifico navigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemu- | |
| latione circa bibliothecas regum Ptolemaei et Eumenis, sup- | |
| primente chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Per- | 5 |
| gami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei | |
| qua constat inmortalitas hominum. |