| Cummim optimam esse ex Aegyptia spina | 13.66.1 |
| convenit, vermiculatam, colore glauco, puram, sine cortice, | |
| dentibus adhaerentem. pretium eius in libras 𐆖 III. dete- | |
| rior ex amygdalis amaris et ceraso, pessima e prunis. fit | 67.1 |
| et in vitibus infantium ulceribus aptissima, et aliquando in | |
| olea dentium dolori, ulmo etiam in Coryco monte Ciliciae | |
| ac iunipiro ad nihil utiles, ex ulmi vero cummi et culices | |
| ibi nascuntur. fit et e sarcocolla—ita vocatur arbor et | 5 |
| cummis—utilissima pictoribus ac medicis, similis pollini | |
| turis et ideo candida quam rufa melior. pretium eius quod | |
| supra. |