| Aegyptus et pers<e>am arborem sui generis habet, | 13.60.1 |
| similem piro, folia retinentem. fertilitas adsidua eius, subna- | |
| scente crastino fructu, maturitas etesiarum adflatu. pomum | |
| longius piro, inclusum amygdalae putamine et corio, colore | |
| herbido, sed ubi nux illi, huic prunum differens brevitate | 5 |
| ac mollitia et, quamvis blandiatur praedulcis suavitas, inno- | |
| cuum. materies bonitate, firmitudine, nigritia quoque nihil | 61.1 |
| differens a loto. simulacra et ex ea factitavere. non eadem | |
| gratia, quamquam fideli, materiae ex arbore quam balanum | |
| appellavimus, magna ex parte contortae; navalis itaque tan- | |
| tum est. at e diverso cuci in magno honore, palmae si- | 62.1 |
| milis, quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in | |
| bracchia ramorum spargitur. pomo magnitudo quae manum | |
| inpleat, colos fulvus, commendabili suco ex austero dulci. | |
| lignum intus grande firmaeque duritiae, ex quo velares de- | 5 |
| tornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; sic- | |
| catus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi si<t> | |
| pluribus diebus maceratus. materies crispioris elegantiae | |
| et ob id Persis gratissima. nec minus spina celebra- | 63.1 |
| tur in eadem gente dumtaxat nigra, quoniam incorrupta | |
| etiam in aquis durat, ob id utilissima navium costis. can- | |
| didae facile putrescunt. aculei spinarum et in foliis, semen | |
| in siliquis, quo coria perficiunt gallae vice. flos et coronis | 5 |
| iucundus et medicamentis utilis. manat et cummis ex ea. | |
| sed praecipua utilitas quod caesa anno tertio resurgit. circa | |
| Thebas haec, ubi et quercus et persea et oliva, CCC a Nilo | |
| stadiis, silvestri tractu et suis fontibus riguo. ibi et | 64.1 |
| prunus Aegyptia, non dissimilis spinae proxime dictae, pomo | |
| mespili, maturescens bruma nec folia dimittens. lignum in | |
| pomo grande, sed corpus ipsum natura et copia messium | |
| instar incolis; purgatum enim tundunt servantque eius offas. | 5 |
| silvestris fuit et circa Memphin regio tam vastis arboribus, | 65.1 |
| ut terni non quirent circumplecti, unius peculiari miraculo, | |
| nec pomum propter usumve aliquem, sed eventum. facies | |
| est spinae, folia habet ceu pinnas, quae tactis ab homine | |
| ramis cadunt protinus ac postea renascuntur. | 5 |