| Glutinum vulgare e pollinis flore temperatur fer- | 13.82.1 |
| vente aqua, minimo aceti aspersu, nam fabrile cummisque | |
| fragilia sunt. diligentior cura mollia panis fermentati colat | |
| aqua fervente; minimum hoc modo intergerivi, atque etiam | |
| Nili lenitas superatur. omne autem glutinum nec vetustius | 5 |
| esse debet uno die nec recentius.—(postea malleo tenua- | |
| tur et glutino percurritur, iterumque cons<t>ri<c>ta erugatur | |
| atque extenditur malleo)—ita sint longinqua monimenta. | 83.1 |
| Tiberi Gaique Gracchorum manus apud Pomponium Secun- | |
| dum vatem civemque clarissimum vidi annos fere post du- | |
| centos; iam vero Ciceronis ac Divi Augusti Vergilique sae- | |
| penumero videmus. | 5 |