Ingentia exempla contra M. Varronis sen-
|
13.84.1
|
tentiam de chartis reperiuntur. namque Cassius Hemina,
|
|
vetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro pro-
|
|
didit Cn. Terentium scribam agrum suum in Ianiculo re-
|
|
pastinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romae reg-
|
5
|
navit, situs fuisset. in eadem libros eius repertos P. Cor-
|
85.1
|
nelio L. filio Cethego, M. Baebio Q. filio <T>amphilo cos., ad
|
|
quos a regno Numae colliguntur anni DXXXV. hos fuisse
|
|
e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi dura-
|
|
verint—quapropter in re tanta ipsius Heminae verba
|
5
|
ponam: "Mirabantur alii, quomodo illi libri durare
|
86.1
|
possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse
|
|
quadratum circiter in media arca evinctum can-
|
|
delis quoquoversus. in eo lapide insuper libros
|
|
<III> sitos fuisse; propterea arbitrarier non com-
|
5
|
putuisse. et libros citratos fuisse; propterea ar-
|
|
bitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta
|
|
erant philosophiae Pythagoricae"—eosque combustos
|
|
a Q. Petilio praetore, quia philosophiae scripta essent. hoc
|
87.1
|
idem tradit Piso censorius primo commentariorum,
|
|
sed libros septem iuris pontificii, totidem Pythagoricos fuisse;
|
|
Tuditanus tertio decimo Numae decretorum fuisse. ipse
|
|
Varro humanarum antiquitatum VII, Antias secundo
|
5
|
libros fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos prae-
|
|
cepta philosophiae continentes; idem tertio et SC. ponit
|
|
quo comburi eos placuerit. inter omnes vero convenit Si-
|
88.1
|
byllam ad Tarquinium Superbum tres libros adtulisse, ex
|
|
quibus sint duo cremati ab ipsa, tertius cum Capitolio Sul-
|
|
lanis temporibus. praeterea Mucianus ter cos. prodidit
|
|
nuper se legisse, cum praesideret Lyciae, Sarpedonis ab
|
5
|
Troia scriptam in quodam templo epistulae chartam, quod
|
|
eo magis miror, si etiamnum Homero condente Aegyptus
|
|
non erat. aut cur, si iam hic erat usus, in plumbeis linteis-
|
|
que voluminibus scriptitatum constet, curve Homerus in
|
|
illa ipsa Lycia Bellerophonti codicillos datos, non epistulas,
|
10
|
tradiderit? sterilitatem sentit hoc quoque, factumque iam
|
89.1
|
Tiberio principe inopia chartae ut e senatu darentur arbitri
|
|
dispensandis; alias in tumultu vita erat.
|
|