| Aethiopia Aegypto contermina insignes arbores | 13.90.1 |
| non fere habet praeter liniferam, qualis Indorum atque Ara- | |
| biae dicta est. propior tamen huic natura lanae maiorque | |
| folliculus granati modo mali, similesque et inter se arbores | |
| ipsae. praeter hanc palmae, quales retulimus. insularum | 5 |
| arbores ambitu Aethiopiae et nemora odorata in mentione | |
| earum dicta sunt. |