Atlans mons peculiari proditur silva, de qua 13.91.1
diximus. confines ei Mauri, quibus plurima arbor citri et
mensarum insania, quas feminae viris contra margaritas re-
gerunt. exstat hodie M. Ciceroni in illa paupertate et (quod 92.1
magis mirum est) illo aevo empta HS D. memoratur et
Galli Asini HS <³⁰X>³⁰. venumdatae sunt et duae ab Iuba rege
pendentes, quarum alteri pretium fuit HS <³⁰XII>³⁰, alteri paulo
minus. interiit nuper incendio a Cethegis descendens, HS 5
<³⁰XIII>³⁰ permutata, latifundii taxatione, si quis praedia tanti
mercari malit. magnitudo amplissimis adhuc fuit uni com- 93.1
missae ex orbibus dimidiatis duobus a rege Mauretaniae
Ptolemaeo quattuor pedes et semipedem per medium ambi-
tum, crassitudine quadrantali—maiusque miraculum in ea
est artis latente iunctura quam potuisset esse naturae—, 5
solidae autem a Nomio Caesaris liberto cognomen trahent<i>
tribus sicilicis infra quattuor pedes totidemque infra pedem
crassitudinis. qua in re non omittendum videtur Tiberio 94.1
principi mensam quattuor pedes sextante et sicilico exce-
dentem, tota vero crassitudine sescunciali, oper<i>mento lam-
nae vestitam fuisse, cum tam opima Nomio liberto eius esset.
tuber hoc est radicis, maximeque laudatum quod sub terra 95.1
totum fuerit, et rarius quam quae superne gignuntur etiam
in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum vitium est,
quarum amplitudo ac radices aestimari possunt ex orbibus.
sunt autem cupresso feminae atque etiamnum silvestri si- 5
miles folio, odore, caudice. Ancorarius mons vocatur cite-
rioris Mauretaniae, qui laudatissimum dedit citrum, iam ex-
haustus.