| Mensis praecipua dos in venam crispis vel in ver- | 13.96.1 |
| tices parvos. illud oblongo evenit discursu ideoque tigrinum | |
| appellatur, hoc intorto et ideo tales pantherinae vocantur. | |
| sunt et undatim crispae, maiore gratia, si pavonum caudae | |
| oculos imitentur. magna, verum post has, gratia extra prae- | 97.1 |
| dictas crispis densa veluti grani congerie, quas ob id a si- | |
| militudine apiatas vocant. summa vero omnium in colore: | |
| hic maxime mulsi placet, vinis suis refulgens. post haec | |
| amplitudo est: iam toti caudices iuvant, pluresque in una. | 5 |
| mensae vitia lignum—ita vocatur materiae surda et indi- | 98.1 |
| gesta simplicitas aut platani foliorum modo digesta—, item | |
| iligna<e> venae similitudo vel coloris et, quibus maxime ob- | |
| noxias fecere aestus ventique, rimae aut capillamenta rimas | |
| imitata; postea murena nigro transcurrens limite variisque | 5 |
| corticum punctis adprehensus papaverum modo et in totum | |
| atro propior colos maculaeve discolores.—Virides terra | 99.1 |
| condunt barbari et inlinunt cera, artifices vero frumenti | |
| acervis inponunt septenis diebus totidem intermissis, mirum- | |
| que ponderi quantum ita detrahatur. naufragia docuere | |
| nuper hanc quoque materiem siccatam mari, duritie in- | 5 |
| corrupta, cospissari non ullo modo vehementius. nutriuntur | |
| optime splendescuntque manus siccae fricatu a balineis ma- | |
| xime, nec vinis laeduntur ut <i>is genitae. |