| Inter pauca nitidioris vitae instrumenta haec arbor | 13.100.1 |
| est, quapropter insistendum ei quoque paululum videtur. | |
| nota etiam Homero fuit. th<y>on Graece vocatur, ab aliis | |
| thya. hanc itaque inter odores uri tradidit in deliciis Circae, | |
| quam deam volebat intellegi, magno errore eorum qui odo- | 5 |
| ramenta in eo vocabulo accipiunt, cum praesertim eodem | |
| versu cedrum laricemque una tradat uri, quo manifestum | |
| est de arboribus tantum locutum. Theophrastus, qui | 101.1 |
| proximus a Magni Alexandri aetate scripsit haec circa urbis | |
| Romae annum CCCCXXXX, magnum iam huic arbori ho- | |
| norem tribuit, memoratas ex ea referens templorum vete- | |
| rum contignationes quandamque inmortalitatem materiae in | 5 |
| tectis contra vitia omnia incorruptae. radice nihil crispius, | 102.1 |
| nec aliunde pretiosiora opera. praecipuam autem esse eam | |
| arborem circa Hammonis delubrum, nasci et in interiore | |
| Cyrenaicae parte. de mensis tamen tacuit, et alias nullius | |
| ante Ciceronianam vetustior memoria est, quo noviciae appa- | 5 |
| rent.—Alia est arbor eodem nomine, malum ferens | 103.1 |
| exsecratum aliquis odore et amaritudine, aliis expetitum, | |
| domus etiam decorans, nec dicenda verbosius. |