| Et ferulam inter externas dixisse conveniat arbo- | 13.122.1 |
| rumque generi adscripsisse, quoniam quarundam naturae, | |
| sicuti distinguemus, lignum omne corticis loco habent fo- | |
| rinsecus, ligni autem loco fungosam intus medullam ut sa- | |
| buci, quaedam vero inanitatem ut harundines. ferula calidis | 123.1 |
| nascitur locis atque trans maria, geniculatis nodata scapis. | |
| duo eius genera: nartheca Graeci vocant adsurgentem in alti- | |
| tudinem, nartheciam vero semper humilem. a genibus ex- | |
| eunt folia, maxima ut quaeque terrae proxima. cetera natura | 5 |
| eadem quae anet<h>o, et fructu simili. nulli fruticum levitas | |
| maior; ob id gestatu facilis baculorum usum senectuti praebet. |