| Semen ferulae thapsian quidam vocavere, decepti | 13.124.1 |
| quoniam ferula sine dubio est thapsia, sed sui generis, foliis | |
| feniculi, inani caule nec excedente baculi longitudinem. semen | |
| quale ferulae, radix candida. incisa lacte manat et contusa | |
| suco, nec corticem abdicant. omnia ea venena: quippe etiam | 5 |
| fodientibus nocet, si minima aspiret aura; intumescunt cor- | |
| pora, faciemque invadunt ignes sacri; ob id cerato prius in- | |
| linunt. quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici per- | 125.1 |
| mixtam aliis, item alopeci<i>s suggillatisque ac liventibus, ceu | |
| vero remedia desint, ut scelera non tractent. sed ista prae- | |
| texunt noxio instrumento, tantumque inpudentiae est, ut | |
| venenum artis esse persuadeant. thapsia in Africa vehemen- | 5 |
| tissima. quidam caulem incidunt per messes et in ipsa ex- | |
| cavant radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt. alii | 126.1 |
| folia, caulem, radicem tundunt in pila et sucum in sole co- | |
| actum dividunt in pastillos. Nero Caesar claritatem ei dedit | |
| initio imperi, nocturnis grassationibus converberata facie in- | |
| linens id cum ture ceraque et secuto die contra famam | 5 |
| cutem sinceram circumferens. ignem ferulis optime servari | |
| certum est easque in Aegypto praecellere. |