| Frutex est et cytisus, ab Amphiloc<h>o Atheniense | 13.130.1 |
| miris laudibus praedicatus pabulo omnium, aridus vero etiam | |
| suum, spondetque iugero eius annua HS MM vel mediocri | |
| solo reditus. utilitas quae ervo, sed ocior satias, perquam | |
| modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum | 5 |
| spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melior, | |
| super omnia pecudum medicina valida<s> a morbis omnibus | |
| praestante. quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque | 131.1 |
| in aqua decoctum potui cum vino dari iubet—firmiores ex- | |
| celsioresque infantes fore—, viridem etiam gallinis aut, si | |
| inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi | |
| pabulo contingente promittunt Democritus a<t>que Aristo- | 5 |
| machus. nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hor- | 132.1 |
| deum, aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante | |
| brumam; si semine, madidum, aut, si desint imbres, satum | |
| spargitur. plantae cubitales transferuntur scrobe pedali. se- | |
| ritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, de- | 5 |
| metitur verno aequinoctio, cum florere desiit, vel pueri | |
| anusve vilissima opera. canus aspectu, breviterque si quis | 133.1 |
| exprimere similitudinem velit, angustioris trifoli frutex. da- | |
| tur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit | |
| madidum. satiant equos denae librae et ad portionem minora | |
| animalia, obiterque inter ordines alium, cepas seri fertile | 5 |
| est. inventus est hic frutex in Cythno insula, inde tralatus | 134.1 |
| in omnes Cycladas, mox in urbes Graecas, magno casei pro- | |
| ventu. praeterea—quo maxime miror rarum esse in | |
| Italia—non aestuum, non frigorum, non grandinum aut | |
| nivis iniuriam expavescit. adicit Hyginus, ne <c>os<s>ium qui- | 5 |
| dem propter nullam gratiam ligni. |