| Nascuntur etiam in mari frutices arboresque | 13.135.1 |
| —minores in nostro—, Rubrum enim et totus orientis | |
| oceanus refertus est silvis. non habet lingua La<t>ia nomen | |
| quod Graeci vocant phycos, quoniam alga herbarum maris | |
| vocabulum intellegitur, hic autem est frutex. folio lato, co- | 5 |
| lore viridi gignit quod quidam <p>rason vocant, alii zostera. | |
| alterum genus eiusdem capillaceo folio, simile feniculo, in | 136.1 |
| saxis nascitur, superius in vadis haut procul litore, utrum- | |
| que verno, et interit autumno. circa Cretam insulam nato | |
| in petris purpuras quoque inficiunt, laudatissimo a parte | |
| aquilonis ut spongeis. tertium est gramini simile, radice | 5 |
| geniculata et caule qualiter calami. aliud genus fru- | 137.1 |
| ticum bryon vocatur, folio lactucae, rugosiore tantum, iam | |
| hoc in<f>erius nascens, in alto vero abies et quercus cubitali | |
| altitudine; ramis earum adhaerent conchae. quercu et tingui | |
| lanas tradunt, glandem etiam quasdam ferre in alto. nau- | 5 |
| fragis haec deprehensa urinantibusque; ea et aliae traduntur | 138.1 |
| praegrandes circa Scione<n>. vitis enim passim nascitur, sed | |
| ficus sine foliis, rubro cortice. fit et palma fruticum generis. | |
| extra Herculis columnas porri fronde nascitur frutex et alius | |
| lauri ac thymi, qui ambo eiecti in pumicem transfigurantur. | 5 |