| At in oriente mirum est statim a Copto per soli- | 13.139.1 |
| tudines nihil gigni praeter spinam quae sitiens vocatur, et | |
| hanc raram admodum, in mari vero Rubro silvas virere, | |
| lauru maxime et oliva ferentibus bacas et, cum pluat, fun- | |
| gos, qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum | 5 |
| magnitudo ternum cubitorum est. caniculis referta <maria>, | |
| vix ut prospicere e nave tutum sit, remos plerumque ipsos | |
| invadenti<b>u<s>. qui navigavere <ex> Indo Alexandri | 140.1 |
| milites frondem marinarum arborum tradidere in aqua vi- | |
| ridem fuisse, exemptam sole protinus in salem arescentem, | |
| iuncos quoque lapideos perquam similes veris per litora, et | |
| in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas et | 5 |
| cacuminibus rubentes, cum tractarentur, vitri modo fragiles, | |
| in igni autem ut ferrum inardescentes, restinctis colore suo | |
| redeunte. eodem tractu insularum silvas operit aestus, quam- | 141.1 |
| quam altiores platanis populisque altissimis. folia iis laurea, | |
| flos violae et odore et colore, bacae ut oleis, et ipsae odoris | |
| iucundi, autumno nascentes, vere decidentes, foliis numquam | |
| deciduis. harum minores totas integit mare; maximarum | 5 |
| cacumina extant, ad quae naves religantur et, cum recessit | |
| aestus, ad radices. alias quoque arbores in alto ab isdem | |
| accepimus eodem in mari visas, semper folia retinentes, | |
| fructu earum lupino simili. Iuba tradit circa Trogo- | 142.1 |
| dytarum insulas fruticem in alto vocari Isidis crinem, cu- | |
| ralio similem sine foliis, praecisum mutato colore in nigrum | |
| durescere, cum cadat, frangi. item alium, qui vocatur cha- | |
| riton blepharon, efficacem in amatoriis. spatalia ex eo fa- | 5 |
| cere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique | |
| cornus modo et hebetare aciem ferri. quod si fefellerint in- | |
| sidiae, in lapidem transfigurari. |