| LIBER XIV | |
| Externae arbores indocilesque nasci alibi quam ubi | 14.1.1 |
| coepere et quae in alienas non commeant terras hactenus | |
| fere sunt, licetque iam de communibus loqui, quarum om- | |
| nium peculiaris parens videri potest Italia. noscentes tan- | |
| tum meminerint naturas earum a nobis interim dici, non cul- | 5 |
| turas, quamquam et colendi maxima in natura portio est. | |
| illud satis mirari non queo, interisse quarundam memo- | 2.1 |
| riam atque etiam nominum quae auctores prodidere noti- | |
| tiam. quis enim non communicato orbe terrarum maiestate | |
| Romani imperii profecisse vitam putet commercio rerum ac | |
| societate festae pacis omniaque, etiam quae ante occulta | 5 |
| fuerant, in promiscuo usu facta? at Hercules non repe- | 3.1 |
| riuntur qui norint multa ab antiquis prodita. tanto prisco- | |
| rum cura fertilior aut industria felicior fuit, ante milia an- | |
| norum inter principia litterarum Hesiodo praecepta agri- | |
| colis pandere orso subsecutisque non paucis hanc curam | 5 |
| eius, unde nobis crevit labor, quippe cum requirenda sint | |
| non solum postea inventa, verum etiam ea quae invenerant | |
| prisci, desidia rerum internecione memoriae indicta. cuius | 4.1 |
| vitii causas quis alias quam publicas mundi invenerit? ni- | |
| mirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum de- | |
| tinentur et avaritiae tantum artes coluntur. antea inclusis | |
| gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam | 5 |
| sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere, reges- | |
| que innumeri honore artium colebantur et in ostentatione | |
| has praeferebant opes, inmortalitatem sibi per illas prorogari | |
| arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera vitae. | |
| posteris laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit. post- | 5.1 |
| quam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magi- | |
| stratum ducemque nihil magis exornare quam census, post- | |
| quam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, | |
| captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possi- | 5 |
| dendo, pessum iere vitae pretia omnesque a maximo bono | |
| liberales dictae artes in contrarium cecidere ac servitute | |
| sola profici coeptum. hanc alius alio modo et in aliis ad- | 6.1 |
| orare, eodem tamen habendique ad spes omnium tendente | |
| voto. passim vero etiam egregii aliena vitia quam bona sua | |
| colere malle. ergo Hercules voluptas vivere coepit, vita ipsa | |
| desiit. sed nos oblitterata quoque scrutabimur, nec deter- | 7.1 |
| rebit quarundam rerum humilitas, sicuti nec in animalibus | |
| fecit, quamquam videmus Vergilium praecellentissimum | |
| vatem ea de causa hortorum dotes fugisse et in his quae | |
| rettulit flores modo rerum decerpsisse, beatum felicemque | 5 |
| gratiae quindecim omnino generibus uvarum nominatis, | |
| tribus oleae, totidem pirorum, malo vero tantum Assyrio, | |
| ceteris omnibus neglectis. |