| Vites iure apud priscos magnitudine quoque inter | 14.9.1 |
| arbores numerabantur. Iovis simulacrum in urbe Populonio | |
| ex una conspicimus tot aevis incorruptum, item Massiliae | |
| pateram. Metaponti templum Iunonis vitigineis columnis stetit. | |
| etiam nunc scalis tectum Ephesiae Dianae scanditur una | 5 |
| vite Cypria, ut ferunt quoniam ibi ad praecipuam amplitu- | |
| dinem exeunt. nec est ligno ulli aeternior natura. verum | |
| ista ex silvestribus facta crediderim; hae vites tonsura | 10.1 |
| annua coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites | |
| aut deprimitur in propagines, sucique tantum gratia ex <i>is | |
| <p>e<t>itur pluribus modis ad caeli mores solique ingenia. in | |
| Campano agro populis nubunt, maritasque conplexae atque | 5 |
| per ramos earum procacibus bra<c>chiis geniculato cursu scan- | |
| dentes cacumina aequant, in tantum sublimes, ut vindemitor | |
| auctoratus rogum ac tumulum excipiat, nulla fine crescendi, | 11.1 |
| vidique <i>am po<r>ti<c>us, villas et domos ambiri singularum pal- | |
| mitibus ac sequacibus loris. quodque memoria dignum inter | |
| prima Valerianus quoque Cornelius existimavit, una | |
| vitis Romae in Liviae porticibus subdiales inambulationes | 5 |
| umbrosis pergulis opacat, eadem duodenis musti amphoris | |
| fecunda. ulmos quidem ubique exu<p>erant, miratumque alti- | 12.1 |
| tudinem earum Ariciae ferunt legatum regis Pyrrhi Cineam | |
| facete lusisse in austeriorem gustum vini, merito matrem | |
| eius pendere in tam alta cruce. rum<p>otinus vocatur et alio | |
| nomine opulus arbor Italiae Padum transgressis, cuius ta- | 5 |
| bulata in orbem patula replent puroque perductae dracone | |
| in palmam eius inde sub re<c>t<o>s ramorum digitos flagella | |
| dispergunt. eaedem modici hominis altitudine adminiculatae | 13.1 |
| sudibus horrent, vineamque faciunt alia<e> inprobo reptatu | |
| pampinorumque per i<n>an<ia o>mn<i>a discursu atria media con- | |
| plentes. tot differentias vel sola tantum Italia recipit. stat | |
| provinciarum aliquarum per se vitis sine ullo pedamento, | 5 |
| arcus suos in se colligens et brevitate crassitudinem pascens. | |
| vetant hoc aliubi venti, ut in Africa et Narbonensis pro- | 14.1 |
| vinciae partibus, ubi excrescere ultra suos pollices prohi- | |
| bitae semperque pastinatis similes herbarum modo vagantur | |
| per arva ac sucum terrae passim uvis bibunt, quae ob id | |
| magnitudinem infantium puerorum in interiore parte Africae | 5 |
| exsuperant. vina non alibi tristiora, sed uva non alibi gratior | |
| callo, unde possit invenisse nomen durus acinus. namque | 15.1 |
| genera magnitudine, colore, saporibus acini innumera etiam- | |
| num multiplicantur vino. hic purpureo lucent colore, illic | |
| fulgent roseo nitentque viridi; candicans enim nigerque vul- | |
| gares. tument vero mammarum modo bumasti, praelongis | 5 |
| dactyli porriguntur acinis. est et illa naturae lascivia, ut | |
| praegrandibus adhaereant parvi comites, suavitate certantes; | |
| leptorragas has vocant. durant aliae per hiemes, pensili | 16.1 |
| concamaratae nodo. aliae in sua tantum continentur anima, | |
| ollis fictilibus et insuper doliis inclusae, stipatae vinaceis | |
| circumsudantibus. aliis gratiam, qui et vinis, fumus adfert, | |
| fabrilisque in e<o> gloria<m> praecipua<m> fornacibus Africae Ti- | 5 |
| beri Caesaris auctoritas fecit; ante eum Raeticis prior mensa | |
| erat u<v>is e<x> Veroniensium agro. quin et patientia nomen | |
| acinis dat passis. conduntur et musto uvae ipsaeque vino | 17.1 |
| suo inebriantur. aliae decocto in musto dulcescunt, aliae | |
| vero subolem novam in ipsa matre expectant tral<u>cidae | |
| vitro, additque acinis eandem quam in doliis amphorisve | |
| duratricem illam firmitatem austeritas picis infusa pediculo. | 5 |
| iam inventa vitis per se in vino picem resipiens, Viennensem | 18.1 |
| agrum nobilitans Taburno Sotanoque et <H>el<v>ico generibus, | |
| non pridem ha<e>c inlustrata atque Vergili vatis aetate in- | |
| cognita, a cuius obitu XC aguntur anni. quid, quod inserta | 19.1 |
| castris summam rerum imperiumque continet centurionum | |
| in manu vitis et opimo praemio tardos ordines ad lentas | |
| perducit aquilas atque etiam in del<ic>tis p<o>enam ipsam ho- | |
| norat? nec non vineae oppugnationum dedere rationem. | 5 |
| nam in medicaminibus adeo magnum obtinent locum, ut per | |
| sese vino ipso remedia sint. |