| Genera vitium numero conprehendi posse unus | 14.20.1 |
| existimavit Democritus, cuncta sibi Graeciae cognita pro- | |
| fessus; ceteri innumera atque infinita esse prodiderunt, quod | |
| verius apparebit ex vinis. nec omnia dicentur, sed maxim<e> | |
| insignia, quippe totidem p<a>ene sunt quot agri, quam ob | 5 |
| rem celeberrimas vitium aut quibus est aliqua proprietate | |
| miraculum ostendisse satis erit. |