| Apianis apes dedere cognomen, praecipue earum avidae. | 14.24.1 |
| ex iis duo genera lanugine et ips<a> pubescunt. distant quod | |
| altera celerius maturescit, quamquam et altera properante. | |
| situs frigidi <i>is non respuuntur, et tamen nullae celerius | |
| imbre putrescunt. vina primo dulcia austeritatem annis ac- | 5 |
| cipiunt. Etruria nulla magis vite gaudet. et hactenus po- | 25.1 |
| tissima nobilitas datur peculiaribus atque vernaculis Italiae; | |
| ceterae advenere. <e> Chio Thasove Graecula non inferior | |
| Aminneis bonitate, praetenera acino et uva tam parva, ut | |
| nisi pinguissimo solo colere non prosit. eugeniam Tauro- | 5 |
| menitani colles cum generositatis cognomine misere Albano | |
| tantum agro, quoniam translata statim mutatur. namque est | |
| aliquis tantus locorum amor, ut omnem in <i>is gloriam suam | |
| relinquant nec usquam transeant totae. quod et in Raetica | 26.1 |
| Allobrogicaque, quam supra picatam appellavimus, evenit, | |
| domi nobilibus nec agnoscendis alibi. fecundae tamen boni- | |
| tatis vice copiam praestant, eugenia ferventibus locis, Rae- | |
| tica temperatis, Allobrogica frigidis, gelu maturescens et | 5 |
| colore nigra. ex <i>is quas adhuc diximus, sed etiam e nigris, | 27.1 |
| vina vetustate in album colorem transeunt. reliquae igno- | |
| biles, aliquando tamen caeli aut soli opera non fallunt ve- | |
| tustatem, sicuti Faecenia et cum ea florens Biturigiaca, acino | |
| rarior, numquam floris obnoxii, quoniam antecedunt ventis- | 5 |
| que et imbribus resistunt, meliores tamen algentibus locis | |
| quam calidis, umidis quam sitientibus. visulla grandi magis | 28.1 |
| quam denso uvarum partu, inpatiens variantis caeli, sed | |
| contra tenorem unum algoris aestusve constans. quae minor | |
| est ex eo genere, melior. in eligendo solo morosa, pingui | |
| putrescit, gracili omnino non provenit; mediam temperiem | 5 |
| delicate quaerit, ob hoc Sabinis collibus familiaris. uva | |
| eius indecora visu, sapore iucunda. nisi matura protinus | |
| rapitur, etiam non putrescens cadit. contra grandines eam | |
| tuetur foliorum amplitudo atque duritia. |