| Insignes iam colore inter purpureas nigrasque helvolae | 14.29.1 |
| saepius variantes et ob id varianae a quibusdam appellatae. | |
| praefertur in <i>is nigrior; utraque alternis annis fertilis, sed | |
| melior vino, cum parcior. et praeciae duo genera magni- | |
| tudine acini discernuntur, quibus materies plurima uvaque | 5 |
| ollis utilissima; folium apio simile. baliscam Dyrrachini | |
| celebrant, Hispaniae coccolobin vocant. rarior uva, aestus | |
| austrosque tolerat, capiti inimica, copia larga. Hispaniae | 30.1 |
| duo genera eius faciunt, unum oblongo acino, alterum ro- | |
| tundo; novissimas vindemiant. quo dulcior est coccolobis, | |
| hoc melior. sed et austera transit in dulcem vetustatem, | |
| et quae dulcis fuit in austeritatem; tunc Albano vino aemu- | 5 |
| lantur. tradunt vesicae vitiis utilissimum ex iis potum. | |
| albuelis summis arboribus fertilior est, visulla imis; quam | 31.1 |
| ob rem circa easdem satae diversitate naturae locupletant. | |
| inerticulam e nigris appellavere, iustius sobriam dicturi, in- | |
| veterato praecipue commendabilem vino, sed viribus in- | |
| noxiam, si quidem temulentiam sola non facit. | 5 |