| Fertilitas commendat ceteras principemque helvennacam. | 14.32.1 |
| duo eius genera: maior quam quidam longam, minor quam | |
| marcum appellant, non tam fecundam, sed gratiorem haustu. | |
| discernitur folio circinato, verum utraque gracilis. furcas | |
| subdere iis necessarium; alioqui ubertatem suam non tole- | 5 |
| rant. maritimo adflatu gaudent, roscida odere. nulla vitium | 33.1 |
| minus Italiam amat, rara, parva, putrescens in ea, vino quo- | |
| que quod genuit aestatem non exuperans; nec alia macro | |
| solo familiarior. Graecinus, qui alioqui Cornelium | |
| Celsum transcripsit, arbitratur non naturam eius repu- | 5 |
| gnare Italiae, sed culturam avide palmites evocantium. ob | |
| id fertilitate sua absumi, si non praepinguis soli ubertas | |
| lassescentem sustineat. carbunculare negatur, magna dote, | |
| si verum est aliqua in vite caelo non esse ius. |