| Aestus fert spionia, quam quidam spineam vocant, au- | 14.34.1 |
| tumnisque imbribus pinguescit; quin immo nebulis una | |
| alitur, ob id Ravennati agro peculiaris. vennunculam inter | |
| optime deflorescentes et ollis aptissimam Campani malunt | |
| surculam vocare, alii scapulam, Tarracina Numisianam, nullas | 5 |
| vires proprias habentem, sed totam perinde ac solum valeat, | |
| Surrentinis tamen efficacissimam testis Vesuvio tenus. ibi | 35.1 |
| enim Murgentina e Sicilia potentissima, quam Pompeianam | |
| aliqui vocant, laeto demum feracem, sicut horconia in Cam- | |
| pania tantum. e diverso arceraca, Vergilio argitis dicta, | |
| ultro solum laetius facit, ipsa contra imbres et senectam | 5 |
| fortissima, vino quidem vix annua ac vilitatis cibariae, sed | |
| ubertate praecipua. tolerat et annos mettica, contra omne | |
| sidus firmissima, nigro acino, vinis in vetustate rufescentibus. |