| Et hactenus publica sunt genera, cetera regionum | 14.36.1 |
| locorumque aut ex iis inter se insitis mixta: si quidem | |
| Tuscis peculiaris est Tudernis, atque etiam nomen iis Flo- | |
| rentiae sopina, Arretio talpona et <e>tesiaca et conseminia. | |
| talpona nigra candidum facit mustum. etesiaca fallax: quo | 5 |
| plus tulit, hoc laudabilius fundit, mirumque, fecunditate | |
| pariter et bonitate cessat. conseminia nigra, vino minime | |
| durante, uva maxime, post XV dies quam ulla alia metitur, | |
| fertilis, set cibaria. huius folia sicuti labruscae prius quam | 37.1 |
| decidant sanguineo colore mutantur. evenit hoc et quibus- | |
| dam aliis, pessimi generis argumento. itriola Vmbriae Me- | |
| vanatique et Piceno agro peculiaris est, Amiternino pumula. | |
| isdem bananica fallax est, adamant tamen eam. municipi<i> | 38.1 |
| suam Pompei nomine appellant, quamvis Clusinis copiosio- | |
| rem; municipii et Tiburtes appellavere, quamvis oleagineam | |
| nuper invenerint a similitudine olivae. novissima haec uva- | |
| rum ad hoc tempus reperta est. vinaciolam soli noverunt | 5 |
| Sabini, calventinam Gaurani. scio e Falerno agro tralatas | |
| vocari Falernas, celerrime ubique degenerantes. nec non | |
| Surrentinum genus fecere aliqui praedulci uva. capnios et | 39.1 |
| et buconiates et tharrupia in Thurinis collibus non ante | |
| demetuntur quam gelaverit. Pariana gaudent Pisae, Mutina | |
| Perusinia nigro acino, intra quadriennium albescente vino. | |
| mirum ibi cum sole circumagi uvam quae ob id streptis | 5 |
| vocatur, et in Italia Gallicam placere, trans Alpis vero Pice- | |
| nam. dixit Vergilius Thasias et Mareotidas et Lageas | |
| compluresque externas, quae non reperiuntur in Italia. |