| Vino antiquissimo claritas Maroneo in Thraciae | 14.53.1 |
| maritima parte genito, ut auctor est Homerus. neque | |
| enim fabulosa aut de origine eius varie prodita consectamur, | |
| praeterquam Aristaeum primum omnium in eadem gente | |
| mel miscuisse vino, suavitate praecipua utriusque naturae | 5 |
| sponte provenientis. Maroneum vicies tanto addito aquae | |
| miscendum Homerus prodidit. durat etiam nu<nc> vis in | 54.1 |
| eadem terra generi rigorque indomitus, quippe cum Muci- | |
| anus ter consul ex iis qui nuperrime prodidere sextarios | |
| singulos octonis aquae misceri compererit praesens in eo | |
| tractu, esse autem colore nigrum, odoratum, vetustate pin- | 5 |
| guescere. et Pramnio, quod idem Homerus celebravit, | |
| etiam nunc honos durat. nascitur Zmyrnae regione iuxta | |
| delubrum Matris deum. in reliquis claritas generi non fuit | 55.1 |
| alicui: anno fuit omnium generum bonitat<e> L. Opimio cos., | |
| cum C. Gracchus tri<bunus> pl<ebem> seditionibus agitans <est> | |
| interemptus. ea caeli temperies fulsit (cocturam vocant) | |
| solis opere natali urbis DCXXXIII, dura<n>tque adhuc vin<a> ea | 5 |
| ducentis fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi— | |
| etenim haec natura vinis in vetustate est—, nec potari | |
| per se queant p<e>rvinci<v>e aqua, usque in amaritudinem carie | |
| indomita; sed ceteris vinis commendandis minima aliqua | |
| mixtura medicamenta sunt. quod ut eius temporis aestima- | 56.1 |
| tione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex | |
| his tan<tu>m usura multiplicata semissibus, quae civilis ac | |
| modica est, in C. Caesaris Germanici fili principatu anno | |
| CLX singulas uncias vini constitisse, nobili exemplo docui- | 5 |
| mus referentes vitam Pomponii Secundi vatis cenamque | |
| quam principi illi dedit. tantum pecuniarum de<t>inen<t> apo- | |
| thecae! nec alia res maius incrementum sentit ad vicensi- | 57.1 |
| mum annum maiusve ab eo dispendium, non proficiente | |
| pretio; raro quippe adhuc fuere, nec nisi in nepotatu, sin- | |
| gulis testis milia nummum. Vien<nen>ses soli picata sua, | |
| quorum genera diximus, pluris permutare, sed inter sese | 5 |
| amore patrio, creduntur; idque vinum frigidius reliquis | |
| existimatur in frigido potu. |