| Vino natura est hausto accendendi calore vis- | 14.58.1 |
| cera intus, foris infuso refrigerandi. nec alienum fuerit | |
| commemorare hoc in loco quod Androcydes sapientia | |
| clarus ad Alexandrum Magnum scripsit, intemperantiam eius | |
| cohibens: "Vinum poturus, rex, memento bibere te | 5 |
| sanguinem terrae. cicuta hominis venenum est, | |
| cicutae vinum." quibus praeceptis ille si obtemperavisset, | |
| profecto amicos in temulentia non interemisset, prorsus ut | |
| iure dici possit, neque viribus corporis utilius aliud neque | |
| voluptatibus perniciosius, si modus absit. | 10 |