| Genera autem vini alia aliis gratiora esse quis | 14.59.1 |
| dubitet aut non ex eodem lacu aliu<d> praestantius altero | |
| germanitatem praecedere sive testa sive fortuito eventu? | |
| quam ob rem de principatu se quisque iudicem statuet. | |
| Iulia Augusta LXXX<V>I annos vitae Pucino vino rettulit ac- | 60.1 |
| ceptos, non ali<o> usa. gignitur in sinu Hadriatici maris non | |
| procul Timavo fonte saxoso colle, maritimo adflatu paucas | |
| coquente amphoras; nec aliud aptius medicamentis iudicatur. | |
| hoc esse crediderim quod Graeci celebrantes miris laudibus | 5 |
| Prae<t>etianum appellaverint ex Hadriatico sinu. Divus Au- | 61.1 |
| gustus Setinum praetulit cunctis et fere secuti principes, | |
| confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis | |
| ab ea saliva. nascitur supra Forum Appi. antea Caecubo | |
| erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu | 5 |
| Amynclano, quod iam intercidit incuria coloni locique an- | |
| gustia, magis tamen fossa Neronis, quam a Baiano lacu | |
| Ostiam usque navigabilem incohaverat. |