| Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime | 14.62.1 |
| Faustiniano; cura culturaque id collegerat. exolescit haec | |
| quoque copiae potius quam bonitati studentium. Falernus | |
| ager a ponte Campano laeva petentibus Vrbanam coloniam | |
| Sullanam nuper Capuae contributam incipit, Faustinianus | 5 |
| circiter IIII milia pass<u>um a vico Caedici<o>, qui vicus a | |
| Sinuessa VI M pass<u>um abest. nec ulli nunc vino maior | |
| auctoritas. solo vinorum flamma accenditur. tria eius ge- | 63.1 |
| nera: austerum, dulce, tenue. quidam ita distingunt, sum- | |
| mis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis | |
| Falernum. non omittendum autem nulli eorum quae cele- | |
| brentur iucundum saporem uvae esse. | 5 |