| At tertiam palmam varie venere Albana urbi vicina, prae- | 14.64.1 |
| dulcia ac rara in austero, item Surrentina in vineis tantum | |
| nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenui- | |
| tatem salubritatemque. Tiberius Caesar dicebat consensisse | |
| medicos ut nobilitatem Surrentino darent; alioqui esse gene- | 5 |
| rosum acetum; C. Caesar, qui successit illi, nobilem vappam. | |
| certant Massica atque a monte Gauro Puteolos Baiasque | |
| prospectantia. nam Falerno contermina Statana ad princi- | 65.1 |
| patum venere non dubie palamque fecere sua quibusque | |
| terris tempora esse, suos rerum proventus occasusque. | |
| iuncta <i>is praeponi solebant Calena et quae in vineis arbus- | |
| tisque nascuntur Fundana et alia ex vicinia urbis, Veliterna, | 5 |
| Privernatia. nam quod Signiae nascitur, austeritate nimia | |
| continendae utile alvo, inter medicamina numeratur. |