| Ex reliquis autem a supero mari Praetutia atque An- | 14.67.1 |
| cone nascentia, et quae a palma una forte enata palmensia | |
| appellavere, in mediterraneo vero Caesenatia ac Maecenati- | |
| ana, in Veroniensi item Raetica, Falernis tantum postlata a | |
| Vergilio, mox ab <in>timo sinu maris Hadriana, ab infero | 5 |
| autem Latiniensia, Gravi<s>cana, St<at>oniensia. Etruriae Luna | 68.1 |
| palmam habet, Liguriae Genua, inter Pyrenaeum Alpesque | |
| Massilia gemino sapore, quando et condiendis aliis pinguius | |
| gignit, quod vocat sucosum. B<a>eterrarum intr<a> Gallias con- | |
| sistit auctoritas. de reliquis in Narbonensi genitis adseve- | 5 |
| rare non est, quoniam officinam eius rei fecere tinguentes | |
| fumo, utinamque non et herbis ac medicaminibus noxiis! | |
| quippe etiam aloe mercator saporem coloremque adulterat. |