| Verum et longinquiora Italiae ab Ausonio mari non carent | 14.69.1 |
| gloria, Tarentina et Servitia et Consentiae genita et Tempsae, | |
| Ca<l>ab<r>iae Lucanaque antecedentibus Thurinis. omnium vero | |
| eorum maxime inlustrata Messalae Potiti salute Lagari<na>, | |
| non procul Gr<u>mento nascentia. Campania nuper excita- | 5 |
| vit novis nominibus auctoritatem sive cura sive casu ad | |
| quartum a Neapoli lapidem Trebellicis, iuxta Capuam Cau- | |
| linis et in suo agro Trebulanis, alioqui semper inter plebeia | |
| et Trifolinis gloriata. nam Pompeianis summum decem an- | 70.1 |
| norum incrementum est, nihil senecta conferente. dolore | |
| etiam capitum in sextam horam diei sequentis infesta de- | |
| prehend<u>ntur. quibus exemplis, nisi fallor, manifestum est | |
| patriam terramque referre, non uvam, et supervacuam gene- | 5 |
| rum consectationem in numerum, cum eadem vitis aliud | |
| aliis in locis polleat. Hispaniarum La<e>etana copia nobili- | 71.1 |
| tantur, elegant<i>a vero Tarraconensia atque Lauronensia et | |
| Baliarica ex insulis conferuntur Italiae primis. nec ignoro | |
| multa praetermissa plerosque existimaturos, quando suum | |
| cuique placet et, quocumque eatur, fabula eadem reperitur, | 5 |
| Divi Augusti iudiciorum ac palati peritissimum e libertis | 72.1 |
| censuram vini in epulas eius facientem dixisse hospiti de | |
| indigena vino, novum quidem sibi gustum esse eum atque | |
| non ex nobilibus, sed Caesarem non aliud poturum. nec | |
| negaverim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus | 5 |
| aevi iudicaverit haec sunt. |