| Nunc simili modo transmarina dicemus. in | 14.73.1 |
| summa gloria post Homerica illa, de quibus supra diximus, | |
| fuere Thasium Chiumque, ex Chio quod Ariusium vocant. | |
| his addidit Lesbium Erasistrati maximi medici auctoritas, | |
| circiter CCCCL anno urbis Romae. nunc gratia ante omnia | 5 |
| est Clazomenio, postquam parcius mari condiunt. Lesbium | 74.1 |
| sponte naturae suae mare sapit. nec Tmoliti per se gratia | |
| ut vino, sed cuius dulci admixto reliquorum duritia suavi- | |
| tatem accipiat simul et aetatem, quoniam vetustiora protinus | |
| videntur. ab his dignatio est Sic<y>onio, Cyprio, Telmesico, | 5 |
| Tripolitico, Ber<y>tio, Tyrio, Sebenn<y>tico. in Aegypto hoc | 75.1 |
| nascitur tribus generibus uvarum ibi nobilissimis, Thasi<a>, | |
| <a>et<h>alo, peuce. post haec auctoritas Hippodamantio, Mystico, | |
| cantharitae, prot<r>opo Cnidio, Catacecaumenitae, Petritae, | |
| Myconio. nam Mesogiten capitis dolores facere compertum | 5 |
| est, nec Ephesium salubre esse, quoniam mari et defruto | |
| condiatur. Apamenum mulso praecipue convenire dicitur, | |
| sicut Praetutium in Italia. est enim et haec proprietas | |
| generum; dulcia utique inter se non congruunt. exolevit | 76.1 |
| et protagion, quod Italicis proximum fecerant Asclepiadis | |
| scholae. Apollodorus medicus in volumine, quo suasit | |
| Ptolem<a>eo regi quae vina biberet, Italicis etiam tum ignotis | |
| laudavit in Ponto Nasperceniten, mox Oreticum, Oeneaten, | 5 |
| Leucadium, Ambracioten et, quod cunctis praetulit, Pepare- | |
| t<h>ium, sed minoris famae esse dixit, quoniam ante sex an- | |
| nos non placeret. |