| Hactenus bonitas vini nationibus debetur. apud | 14.77.1 |
| Graecos cura clarissimum nomen accepit quod appellaverunt | |
| bion, ad plurimos valitudinum usus excogitatum, ut doce- | |
| bimus in parte medicinae. fit autem hoc modo: uvae pau- | |
| lum ante maturitatem decerptae siccantur acri sole, ter die | 5 |
| versatae per triduum, quarto exprimuntur, dein <in> cadis | |
| sole inveterantur. Coi marinam aquam largiorem miscent, | 78.1 |
| a servi furto origine orta sic mensuram explentis, qua <r>e | |
| translata in album mustum leucocoum appellatur. in aliis | |
| autem gentibus simili modo factum tethalassomenon vocant, | |
| thalassiten autem vasis musti deiectis in mare, quo genere | 5 |
| praecox fit vetust<a>s. nec non apud nos quoque Coum vinum | 79.1 |
| ex Italico faciendi rationem Cato demonstravit, super cetera | |
| in sole quadriennio maturandum praecipiens. Rhodium Coo | |
| simile est, Phorineum salsius Coo. omnia transmarina sep- | |
| tem annis ad vetustatem mediam pervenire existimantur. | 5 |