| Vinum omne dulce minus odoratum; quo | 14.80.1 |
| tenuius, eo odoratius. colores vinis quattuor: albus, fulvus, | |
| sanguineus, niger. psithium et melampsithium passi genera | |
| sunt suo sapore, non vini, Sc<y>b<e>lites vero mulsi, in Galatia | |
| nascens, et Hal<u>ntium in Sicilia. nam siraeum, quod alii | 5 |
| hepsema, nostri sapam appellant, ingeni, non naturae, opus | |
| est musto usque ad tertiam mensurae decocto. quod ubi | |
| factum ad dimidiam est, defrutum vocatur. omnia in adul- | |
| terium mellis excogitata, sed priora uva terraque constant. | |
| passum a <C>ret<i>co Cilicium probatur et Africum. et in Italia | 81.1 |
| finitimisque provinciis fieri certum est ex uva quam Graeci | |
| psithiam vocant, nos apianam, item scripulam, diutius <uvis> | |
| in vite sole adustis aut ferventi oleo. quidam ex quacum- | |
| que dulci, dum praecocta, alba, faciunt siccantes sole, donec | 5 |
| paulo amplius dimidium pondus supersit, tunsasque leniter | |
| exprimunt. dein quantum expressere adiciunt vinaceis aquae | 82.1 |
| puteanae, ut et secundarium passum faciant. diligentiores | |
| eodem modo siccatis acinos eximunt ac sine sarmentis made- | |
| factos vino excellenti, donec intumescant, premunt—et | |
| hoc genus ante cetera laudant—ac simili modo aqua ad- | 5 |
| dita secundarium faciunt. medium inter dulcia vinumque | 83.1 |
| est quod Graeci a<i>gleucos vocant, hoc est semper mustum. | |
| id evenit cura, quoniam fervere prohibetur—sic appellant | |
| musti in vina transitum—; ergo mergunt e lacu protinus | |
| aqua cados, donec bruma transeat et consuetudo fiat algendi. | 5 |
| est etiamnum aliud genus per se, quod vocat dulce Narbo- | |
| nensis provincia et in ea maxime Voconti. adservatur eius | |
| gratia uva diutius in vite pediculo intorto. ab aliis ipse | 84.1 |
| palmes inciditur ad medullam, ab aliis uva torretur in te- | |
| gulis, omnia ex helvennaca vite. his adiciunt aliqui quod | |
| vocant diachyton, uvis in sole siccatis loco cluso per dies | |
| septem in cratibus, totidem pedes a terra alte, noctibus ab | 5 |
| umore defensis, octavo die calcatis: ita fieri optimi odoris | |
| saporisque. e dulci genere est et melitites; distat a mulso, | 85.1 |
| quod fit e musto, cum quinque congiis austeri musti congio | |
| mellis et salis cyatho subfervefactis. austerum, sed inter | |
| haec genera poni debet et protropum; ita appellatur a qui- | |
| busdam mustum sponte defluens ante quam calcentur uvae. | 5 |
| hoc protinus diffusum in lagonis suis defervere passi postea | |
| in sole XL diebus torrent aestatis secutae ipso canis ortu. |