| Non possunt iure dici vina quae Graeci deu- | 14.86.1 |
| teria appellant, Cato et nos loram, maceratis aqua vinaceis, | |
| sed tamen inter vina operaria numerantur. tria eorum | |
| genera: decima parte aquae addita quam musti expressa sit | |
| et ita nocte ac die madefactis vinaceis rursusque prelo | 5 |
| subiectis; alterum, quo modo Graeci factitavere, tertia parte | |
| eius quod expressum sit addita aquae expressoque decocto | |
| ad tertias partes. tertium est faecibus vini expressum, | |
| quod faecatum Cato appellat. nullum ex his plus quam | |
| annui usus. | 10 |