| His proxima amplitudine mala quae vocamus | 15.37.1 |
| cotonea et Graece cydonea, e Creta insula advecta. incur- | |
| vatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. plura | |
| eorum genera: chrysomela incisuris distincta, colore ad | |
| aurum inclinato, qui candidior nostratia cognominat, odoris | 5 |
| praestantissimi. est et Neapolitanis suus honos. minora ex | 38.1 |
| eodem genere strut<h>ea odoratius vibrant, serotino proventu, | |
| praecoci vero mustea. strutheis autem cotonea insita suum | |
| genus fecere Mulvianum, quae sola ex iis vel cruda man- | |
| duntur, iam et virorum salutatoriis cubiculis inclusa ac | 5 |
| simulacris noctium consciis inposita. sunt praeterea parva | |
| silvestria, e strutheis odoratissima et in saepibus nascentia. |