| Mala appellamus, quamquam diversi generis, Per- | 15.39.1 |
| sica et granata, quae in Punicis arboribus novem generum | |
| dicta sunt. his acinus sub cortice intus, illis lignum in | |
| corpore. nec non et quaedam e piris libralia appellata am- | |
| plitudinem sibi ponderis nomine adserunt. sed Persi- | 5 |
| corum palma duracinis. nationum habent cognomen Gallica | |
| et Asiatica. post autumnum maturescunt Asiatica, aestate | 40.1 |
| praecocia intra XXX annos reperta et primo denariis singula | |
| venu<m>data. supernatia e Sabinis veniunt, popularia undi- | |
| que. pomum innocuum expetitur aegris, pretiumque iam | |
| singulis triceni nummi fuere, nullius maiore, quod miremur, | 5 |
| quia non aliud fugacius. longissima namque decerpto bidui | |
| mora est cogitque se venu<m>dari. |