| In totum quidem Persica peregrina etiam Asiae | 15.44.1 |
| Graeciaeque esse ex nomine ipso apparet atque e Perside | |
| advecta. sed pruna silvestria ubique nasci certum est, quo | |
| magis miror huius pomi mentionem a Catone non habitam, | |
| praesertim cum condenda demonstraret quaedam et silvestria. | 5 |
| nam Persicae arbores sero et cum difficultate transiere, ut | 45.1 |
| quae in Rhodo nihil ferant, quod primum ab Aegypto earum | |
| fuerat hospitium. falsum est venenata cum cruciatu in | |
| Persis gigni et poenarum causa ab regibus tralata in Aegyp- | |
| tum terra mitigata. id enim de Persea diligentiores tra- | 5 |
| dunt, quae in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec | |
| extra orientem nasci voluit. eam quoque eruditiores ne- | 46.1 |
| gaverunt ex Perside propter supplicia tralatam, sed a Perseo | |
| Memphi satam, et ob id Alexandrum illa coronari victores | |
| ibi instituisse in honorem atavi sui. semper autem folia | |
| habet et poma subnascentibus aliis. sed pruna quoque | 5 |
| omnia post Catonem coepisse manifestum erit. |