| Malorum plura sunt genera. de citreis cum | 15.47.1 |
| sua arbore diximus, Medica autem Graeci vocant patriae | |
| nomine. aeque peregrina sunt zizipha et tubures, quae | |
| et ipsa non pridem venere in Italiam, haec ex Africa, illa | |
| ex Syria. Sex. Papinius, quem consulem vidimus, primus | 5 |
| utraque attulit Divi Augusti novissimis temporibus in castris | |
| sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus praecipue | |
| decora, quoniam et in tecta iam silvae scandunt. tuburum | |
| duo genera: candidum et a colore s<y>ricum dictum. paene | 48.1 |
| peregrina sunt in uno Italiae agro Veroniensi nascentia quae | |
| lanata appellantur; lanugo ea obducit, strutheis quidem | |
| Persicisque plurima, iis tamen peculiare nomen dedit, nulla | |
| alia commendatione insignibus. | 5 |