| Reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum con- | 15.49.1 |
| ditoribus suis aeternam propagaverint memoriam, tamquam | |
| ob egregium aliquod in vita factum? nisi fallor, apparebit | |
| ex eo ingenium inserendi nihilque tam parvum esse quod | |
| non gloriam parere possit. ergo habent originem a Matio | 5 |
| <C>estioque et Mallio, item Scaudio; quibus c<o>toneo insito | |
| ab Appio e Claudia gente Appiana sunt cognominata. odor | 50.1 |
| est <i>is cotoneorum, magnitudo qu<a>e Scaudianis, color ru- | |
| bens. ac ne quis <s>ic ambitum valuisse claritatis e familia | |
| putet, sunt et Sceptiana ab inventore libertino, insignia ro- | |
| tunditate. Cato adicit Quiri<ni>ana et quae tradit in doliis | 5 |
| condi Scantiana. omnium autem nuperrime adoptata sunt | |
| parva gratissimi saporis, quae Petisia nominantur. patrias | |
| nobilitavere Amerina et Gra<e>cula. cetera e causis traxere | |
| nomen: germanitatis cohaerentia gemella, numquam singula | 51.1 |
| in fetu, colore syrica, cognatione melapia, must<e>a a celeri- | |
| tate mitescendi, quae nunc melimela dicuntur a sapore | |
| melleo, orbiculata a figura orbis in rotunditatem circumacti | |
| —haec in Epiro primum pr<o>venisse argumento sunt Graeci, | 5 |
| qui Epirotica vocant—, mammarum effigie orthomastia, | |
| condi<c>ione castrati seminis quae spadonia appellant Belgae. | |
| melofoliis folium unum, aliquando et geminum, erumpit e | 52.1 |
| latere medio. celerrime in rugas marcescunt pannucea. | |
| stolide tument pulmonea. est quibusdam sanguineus colos | |
| origine ex mori insi<t>u tracta. cunctis vero quae fuere a | |
| sole partes rubent. sunt et parva gratia saporis atque etiam | 5 |
| acutiora odore silvestria. peculiare inproba<e i>is acerbitatis | |
| convi<c>ium et vis tanta, ut aciem gladii pr<a>estringat. dat | |
| <ali>is farina vilissimis nomen, quamquam primis adventu | |
| decerpique properantibus. |