| Eadem causa in p<i>ris taxatur superbiae cog- | 15.53.1 |
| nomine; parva haec, sed ocissima. <e> cunctis autem Crustu- | |
| mia gratissima, proxima <i>is Falerna potu, quoniam tanta vis | |
| suci abundat—lacte<re> hoc vocatur—, in <i>isque ali<a> co- | |
| lore nigro, dona Syriae. reliquorum nomina aliter in aliis | 5 |
| at<q>ue aliis locis appellantur. sed confessis urbis vocabulis | 54.1 |
| auctores suos nobilitavere Decimiana et ex eo tractum quod | |
| Pseudodecimianum vocant, Do<la>belliana longissimi pediculi, | |
| Pomponiana cognomine mammosa, Liceriana, Seviana et quae | |
| ex iis nata sunt Turraniana, longitudine pediculi distantia, | 5 |
| Favoniana rubra, paulo superbis maiora, Lateriana, Aniciana | |
| postautumnalia, acidulo sapore iucunda. Tiberiana appel- | |
| lantur quae maxime Tiberio principi placuere. colorantur | |
| magis sole grandescuntque, alioqui eadem essent quae Lice- | |
| riana. patriae nomina habent serissima omnium Amerina, | 55.1 |
| Picentina, <Nu>m<an>tina, Alexandrina, Numi<d>iana, Graeca et in | |
| iis Tarentina, Sig<ni>na, quae alii a colore testacea appellant, | |
| sicut onychina, purpurea, ab odore myrapia, laurea, nardina, | |
| tempore hord<e>aria, collo ampullacea, et Coriolana, Brut<t>ia | 5 |
| gentilitatis, cucurbitina, acidula suci. incerta n<o>minum | 56.1 |
| causa est barbaricis, Veneriis qu<a>e colorata dicunt, regiis | |
| qu<a>e minimo pediculo sessilia, patriciis, vocimis, viridibus | |
| oblongisque. praeterea dixit volema Vergilius a Catone | |
| sumpta, qui et sementiva et mustea nominat. | 5 |