| E proximis auctoribus quidam altius curam repetunt de- | 15.62.1 |
| putarique statim poma ac vites ad hunc usum praecipiunt | |
| decrescente luna, post horam diei tertiam, caelo sereno aut | |
| siccis ventis. similiter deligi et ex locis siccis et ante per- | |
| fectam maturitatem, addito ut luna infra terram sit, uvas | 5 |
| cum malleolo sarmenti duro, demptis forfice corruptoribus | |
| acinis, in dolio picato recenti suspendi, exclusa omni aura | |
| operculo et gypso. sic et sorva ac pira, inlitis omnium sur- | |
| culis pice. dolia procul ab aqua esse. quidam sic cum pal- | 63.1 |
| mite ipso condunt, capitibus eius scillae infixis utrimque, | |
| alii etiam vina habentibus doliis, dum ne contingant ea uvae, | |
| aliqui mala in patinis fictilibus fluitantia, quo genere et vino | |
| odorem adquiri putant. aliqui omnia haec in milio servari | 5 |
| malunt, plerique vero in scrobe duum pedum altitudinis | |
| harena substrato et fictili operculo, dein terra operto. creta | 64.1 |
| quidam figlina etiam uvas inlinunt siccataque sole suspen- | |
| dunt, in usu diluentes creta<m>. eandem pomis vino subigunt. | |
| mala vero generosissima eadem ratione crustant gypso vel | |
| cera, quae, nisi maturuerint, incremento calcem rumpunt. | 5 |
| semper autem in pediculos conlocant ea. alii decerpunt | |
| cum surculis eosque in medullam sabuci additos <o>bruunt, | |
| ut supra scriptum est. alii singulis malis pirisque singula | 65.1 |
| vasa fictilia adsignant et opercul<o> eorum picat<o> dolio iterum | |
| includunt, nec non aliqui in floccis capsisque, quas luto | |
| paleato inlinunt; alii hoc idem in patinis fictilibus, aliqui | |
| et in scrobe subiect<a> harena: ita sicca operiunt mox terra. | 5 |
| sunt qui cotonea cera Pontica inlita melle demergant. Colu- | 66.1 |
| mella auctor est in puteos cisternasve <uvas> in fictilibus | |
| vasis pice diligenti cura inlitis mergi. Liguria maritima | |
| Alpibus proxima uvas sole siccatas iunci fasceis involvit ca- | |
| disque conditas gypso includit. hoc idem Graeci platani | 5 |
| foliis aut vitis ipsius aut fici uno die in umbra siccatis atque | |
| in cado vinaceis interpositis. quo genere Coa uva et Ber<y>tia | |
| servantur, nullius suavitati postferendae. quidam, ut has | 67.1 |
| faciant, in cinere lixivo tingunt protinus quam detraxere | |
| vitibus, mox in sole siccant passasque in aqua<m> calida<m> mer- | |
| gunt et iterum sole sic<c>ant, tum foliis, ut supra dictum est, | |
| involutas vinaceis stipant. sunt qui malunt uvas in scobe | 5 |
| ramentisve abietis, populi, fraxini servare. sunt qui sus- | |
| pendi procul malis protinusque in granariis iubent, quoniam | |
| optime sic<c>e<t f>r<u>menti pulvis. pensilibus contra vespas re- | |
| medio est oleo adspergi ex ore. de palmis diximus. |