| E reliquo genere pomorum ficus amplissima | 15.68.1 |
| est, quaedamque et piris magnitudine aemulae. de Aegyp- | |
| tiae Cypriaeque miraculis retulimus inter externas. Idaea | |
| rubet olivae magnitudine, rotundior tantum, sapore mespili. | |
| Alexandrinam hanc ibi vocant, crassitudine cubitali, ramosam, | 5 |
| materie validam, lentam, sine lacte, cortice viridi, folio tiliae, | |
| sed molli. Onesicritus tradit in Hyrcania multum nostris | |
| esse dulciores fertilioresque, ut quae modios CCLXX singu- | |
| lae ferant. ad nos ex aliis transiere gentibus, Chalcide, | 69.1 |
| C<h>io, quarum plura genera. si quidem et L<y>diae, quae sunt | |
| purpureae, et mamillanae similitudinem earum habent et | |
| callistrut<h>iae farti sapore praestantiores, ficorum omnium | |
| frigidissimae. nam de Africanis, qu<oni>am multi praeferunt | 5 |
| cunctis, magna quaestio est, cum id genus in Africam nuper- | |
| rime transierit. patriae nomen optinent <eti>am Alexandrinae | 70.1 |
| ex nigris, candicante rima, cognomine delicatae. nigra et | |
| R<h>odia est et Tiburtina de praecocibus. sunt et auctorum | |
| nomina iis, Livi<ae>, Pompei. siccandis haec sole in annuos | |
| usus aptissima cum mariscis et quas harundinum folii ma- | 5 |
| cula variat. est et Herculanea et albicerata et aratia alba, | |
| pediculo minimo, latissima. primo autem provenit p<o>rphy- | 71.1 |
| ritis, longissimo pediculo. comitatur eam e minimis, vilis- | |
| simis popularis dicta. contra novissima sub hieme maturatur | |
| chelidonia. sunt praeterea eaedem serotinae et praecoces, | |
| biferae, alba ac nigra, cum messe vindemiaque mature- | 5 |
| scentes. serotinae et a corio appellatae duro, ex Chalcidicis | |
| quarundam trifero proventu. Tarenti tantum praedulces | 72.1 |
| nascuntur, quas vocant onas. Cato de ficis ita memorat: | |
| "Ficos mariscas in loco cretoso aut aperto serito, | |
| in loco autem crassiore aut stercorato Africanas | |
| et Herculaneas, Sacontinas, hibernas, Tel<l>anas | 5 |
| atras pediculo longo." postea tot subiere nomina atque | |
| genera, ut vel hoc solum aestimantibus appareat mutatam | |
| esse vitam. sunt et hibernae quibusdam provinciis, uti | |
| Moesiae, sed artis, non naturae. parvarum genus arborum | |
| post autumnum fimo contegunt, deprehensasque in his hieme | 73.1 |
| grossos, quae mitiore caelo refossae cum arbore atque in | |
| lucem remissae novos soles aliosque, quam quibus vixere, | |
| avide tamquam iterum natae accipiunt et cum venientium | |
| flore maturescunt, alieno praecoces anno, in tractu vel geli- | 5 |
| dissimo. |