| Sed a Catone appellata iam tum Africana admonet | 15.74.1 |
| Africae ad ingens docimentum usi eo pomo. namque per- | |
| ni<c>iali odio Carthaginis flagrans nepotumque securitatis | |
| anxius, cum clamaret omni senatu Carthaginem delendam, | |
| adtulit quodam die in curiam praecocem ex ea provincia | 5 |
| ficum ostendensque patribus: "Interrogo vos," inquit, | |
| "quando hanc pomum demptam putetis ex arbore." | |
| cum inter omnes recentem esse constaret: "Atqui tertium," | 75.1 |
| inquit, "ante diem scitote decerptam Carthagine. | |
| tam prope a moeris habemus hostem!" statimque | |
| sumptum est Punicum tertium bellum, quo Carthago deleta | |
| est, quamquam Catone anno sequente rapto. quid primum | 5 |
| in eo miremur, curam ingeni an occasionem fortuitam, cele- | |
| ritatemque cursus an vehementiam viri? super omnia est, | 76.1 |
| quo nihil equidem duco mirabilius, tantam illam urbem et | |
| de terrarum orbe per CXX annos aemulam unius pomi | |
| argumento eversam, quod non Trebia aut Trasimenus, non | |
| Cannae busto Romani nominis perficere potuere, non castra | 5 |
| Punica ad tertium lapidem vallata portaeque Collinae ad- | |
| equitans ipse Hannibal. tanto propius Carthaginem pomo | |
| Cato admovit! |