| Colitur ficus arbor in foro ipso ac comitio Romae nata, | 15.77.1 |
| sacr<a> fulg<u>ribus ibi conditis magisque ob memoriam eius | |
| quae, nutrix Romuli ac Remi, conditores imperii in Luper- | |
| cali prima protexit, rumi<n>alis appellata, quoniam sub ea in- | |
| venta est lupa infantibus praebens rumim (ita vocabant | 5 |
| mammam), miraculo ex aere iuxta dicato, tamquam in co- | |
| mitium sponte transisset Atto Navio augurante. nec sine | |
| praesagio aliquo arescit rursusque cura sacerdotum seritur. | |
| fuit et ante Saturni aedem, urbis anno * * * sublata sacro a | |
| Vestalibus facto, cum Silvani simulacrum subverteret. ea- | 78.1 |
| dem fortuito satu vivit in medio foro, qua sidentia imperii | |
| fundamenta ostento fatali Curtius maximis bonis, hoc est | |
| virtute ac pietate ac morte praeclara, expleverat. aeque | |
| fortuita eodem loco est vitis atque olea, umbrae gratia se- | 5 |
| dulitate plebeia satae, ara inde sublata gladiatorio munere | |
| Divi Iuli, quod novissime pugnavit in foro. |