| Admirabilis est pomi huiusce festinatio, unius in | 15.79.1 |
| cunctis ad maturitatem properantis arte naturae. ca- | |
| prificus vocat<u>r e silvestri genere ficus numquam mature- | |
| scens, sed quod ipsa non habet alii tribuens, quoniam est | |
| naturalis causarum transitus <fi>tque ut e putrescentibus | 5 |
| gignatur aliquid. ergo culices parit; hi fraudati alimento | 80.1 |
| in matre, putri eius tabe, ad cognata evolant morsuque fi- | |
| corum crebro, hoc est avidiore pastu, aperientes ora earum, | |
| ita penetrantes intus solem primo secum inducunt ceriales- | |
| que auras inmittunt foribus adapertis. mox lacteum umorem, | 5 |
| hoc est infantiam pomi, absumunt—quod fit et sponte—, | |
| ideoque ficetis caprificus permittitur ad rationem venti, ut | |
| flatus evolantes in ficos ferat. inde repertum ut inlatae | 81.1 |
| quoque aliunde et inter se colligatae inicerentur fico, quod | |
| in macro solo et aquilonio non desiderant, quoniam sponte | |
| arescunt loci situ rimisque eadem qu<a>e culicum opere causa | |
| perficit, nec ubi multus pulvis, quod evenit maxime fre- | 5 |
| quenti via adposita. namque et pulveri vis siccandi sucum- | |
| que lactis absorbendi. quae ratio pulvere et caprificatione | |
| hoc quoque praestat ne decidant, absumpto umore tenero | |
| et cum quadam fragilitate ponderoso. ficis mollis omnibus | 82.1 |
| tactus, maturis frumenta intus, sucus maturescentibus lactis, | |
| percoctis mellis. senescunt in arbore anusque d<e>stillant | |
| cummium lacrima. siccat honos laudatas, servat in capsis, | |
| Ebuso <in> insula praestantissimas amplissimasque, mox in | 5 |
| Marrucinis; at ubi copia abundat, implentur orcae in Asia, | |
| cadi autem <in> Ruspina Africae urbe, panisque simul et op- | |
| sonii vicem siccatae implent, utpote cum Cato cibaria ruris | |
| operariis iusta ceu lege sanciens minui iubeat per fici ma- | |
| turitatem. cum recenti fico salis vice caseo vesci nuper | 10 |
| excogitatum est. ex hoc genere sunt, ut diximus, c<ot>tana | 83.1 |
| et caricae quaeque conscendenti navem adversus Parthos | |
| omen fecere M. Crasso venales praedicantis voce, Cavneae. | |
| omnia haec in A<l>bense rus e Syria intulit L. Vitellius, qui | |
| postea censor fuit, cum legatus in ea provincia esset, novis- | 5 |
| simis Ti. Caesaris temporibus. |