| Malorum pirorumque generi adnumerentur | 15.84.1 |
| iure mespila atque sor<v>a. mespilis tria genera: anthedon, | |
| setania; tertium degenerat, anthedoni tamen similius, quod | |
| Gallicum vocant. setaniae maius pomum candidiusque, acini | |
| molliore ligno; ceteris minus pomum, sed odore praestan- | 5 |
| tius et quod diutius servetur. arbor ipsa de amplissimis. | |
| folia ante quam decidant rubescunt; radices multae atque | |
| altae et ideo inexstirpabiles. non fuit haec arbor in Italia | |
| Catonis aevo. |