| Ab his locum amplitudine vindicaverint, quae | 15.86.1 |
| cessere auctoritate, nuces iuglandes, quamquam et ipsae | |
| nuptialium Fescenninorum comites, multum pineis minores | |
| universitate eademque portione ampliores nucleo. nec non | |
| et honor iis naturae peculiaris gemino protectis operimento, | 5 |
| pulvinati primum cal<y>cis, mox lignei putaminis. quae causa | |
| eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quod est | |
| veri similius quam quia cadendo tripudium sonivium faci- | |
| ant. et has e Perside regibus translatas indicio sunt Graeca | 87.1 |
| nomina: optimum quippe genus earum Persicum atque basi- | |
| licon vocant, et haec fuere prima nomina; car<y>on a capitis | |
| gravedine propter odoris gravitatem convenit dictum. tin- | |
| guntur cortice earum lanae et rufatur capillus primum pro- | 5 |
| deuntibus nuculis; id conpertum infectis tractatu manibus. | |
| pinguescunt vetustate. sola differentia generum in putamine | 88.1 |
| duro fragilive et tenui aut crasso, loculoso aut simplici. | |
| solum hoc pomum natura conpactili operimento clausit. | |
| namque sunt bifidae putaminum carinae nucleorumque alia | |
| quadripertita distinctio, lignea intercursante membrana. ce- | 5 |
| teris quidquid est solidum est, ut in abellanis, et ipso nu- | |
| cum genere, quas antea Abellinas patriae nomine appella- | |
| bant. in Asiam Graeciamque e Ponto venere e<ae> ideoqu<e et> | |
| Ponticae nuces vocantur. has quoque moll<i>s protegit barba, | 89.1 |
| sed putamini nucleisque solida rotunditas inest. hae et tor- | |
| rentur. umbilicus illis intus in ventre medio. tertia in his | |
| natura amygdalis tenuiore, sed simili iuglandium, summo | |
| operimento, item secundo putaminis; nucleus dissimilis lati- | 5 |
| tudine et acriore callo. haec arbor an fuerit in Italia Ca- | 90.1 |
| tonis aetate dubitatur, quoniam Graecas nominat, quas qui- | |
| dam et in iuglandium genere servant. adicit praeterea | |
| abellanas et galbas, Praenestinas, quas maxime laudat et | |
| conditas ollis in terra servari virides tradit. nunc Thasiae | 5 |
| et Albe<n>ses celebrantur et Tarentinarum duo genera, fragili | |
| putamine ac duro, quae sunt et amplissimae ac minime ro- | |
| tundae; praeterea molluscae putamen rumpentes. sunt qui | 91.1 |
| honori nomen interpretentur et Iovis glandem esse dicant. | |
| nuper consularem virum audivi biferas et iuglandes nuces | |
| habere se profitentem. de pistaciis, et ipso nucum genere, | |
| in suo loco retulimus. et haec autem idem Vitellius in | 5 |
| Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispani- | |
| am Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat. |