| Nuces vocamus et castaneas, quamquam ad- | 15.92.1 |
| commodatiores glandium generi. armatum iis echinato ca- | |
| l<y>ce vallum, quod inchoatum glandibus, mirumque vilissima | |
| esse quae tanta occultaverit cura naturae. trini quibusdam | |
| partus ex uno cal<y>ce; cortexque lentus, proxima vero cor- | 5 |
| pori membrana et in his et in nucibus saporem, ni detra- | |
| hatur, infestat. torrere has in cibis gratius, modo <m>olantur, | |
| et praestant ieiunio feminarum quandam imaginem panis. | |
| Sardibus hae provenere primum, ideo apud Graecos Sardi- | 93.1 |
| anos balanos appellant, nam Διὸς βαλάνου <no>m<en> postea | |
| inposuere excellentioribus satu factis. nunc plura earum | |
| genera. Tarentinae faciles nec operosae cibo, plan<a>e figura. | |
| rotundior quae balanitis vocatur, purgabilis maxime et sponte | 5 |
| prosiliens pura. plana est e<t> Salariana, Tarentina minus | 94.1 |
| tractabilis, laudatior Corelliana et ex ea facta quo dicemus | |
| <in> insitis modo Tere<i>ana, quam rubens cortex praefert tri- | |
| angulis et popularibus nigris, quae coctivae vocantur. pa- | |
| tria laudatissimis Tarentum et in Campania Neapolis. cete- | 5 |
| rae suum pabulo gignuntur, scrupulosa corticis intra nucleos | |
| quoque ruminatione. |