| Aliud corpus et terrestribus fragis, aliud con- | 15.98.1 |
| generi eorum unedoni, quod solum pomum sim<u>l e frutice | |
| terraeque gignitur. arbor ipsa fruticosa. fructus anno ma- | |
| turescit, pariterque floret subnascens et prior coquitur. mas | |
| sit an femina sterilis, inter auctores non constat. pomum | 5 |
| inhonorum, ut cui nomen ex argumento sit unum tantum | 99.1 |
| edendi. duobus tamen hi<s> nominibus appellant Graeci co- | |
| maron et m<e>maecylon, quo apparet totidem esse genera; | |
| et apud nos alio nomine arbutus vocatur. Iuba auctor est | |
| quinquagenum cubitorum altitudine in Arabia esse eas. | 5 |